Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

summi

Tob 3:24 In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei:
I Mach 10:38 Et tres civitates, quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ, cum Judæa reputentur: ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis.
I Mach 16:12 erat enim gener summi sacerdotis.
II Mach 3:16 Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem:
Mc 11:27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores:
Mc 14:1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
Mc 14:47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
Mc 14:54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
Mc 14:66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
Mc 15:1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
Mc 15:3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
Mc 15:10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Mc 15:31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.
Lc 24:20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:
Heb 7:1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: