Num 2:4
|
Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
|
Num 26:51
|
Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
|
III Reg 9:15
|
Hæc est summa expensarum, quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.
|
I Par 9:1
|
Universus ergo Israël dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israël, et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
|
II Par 9:14
|
excepta ea summa, quam legati diversarum gentium, et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
|
II Par 9:15
|
Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:
|
II Par 11:12
|
Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.
|
II Par 24:27
|
Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.
|
Eccles 5:13
|
Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
|
Sap 12:23
|
Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
|
II Mach 5:20
|
Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
|
II Mach 9:24
|
ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.
|
II Mach 15:6
|
Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophæum statuere de Juda.
|
II Mach 15:35
|
Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei.
|
Act 22:28
|
Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
|