Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sumet

Lev 12:8 Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Lev 14:49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:
Lev 15:14 Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti:
Ps 48:18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
Prov 21:11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Prov 27:7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
Sap 5:20 sumet scutum inexpugnabile æquitatem.
Mich 4:3 Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.