Concordantiae
Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)
sumentes
Ex 17:12 | Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. |
Deut 1:25 | sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. |
Eph 6:16 | in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: |