Ex 16:16
|
Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.
|
Esth 14:8
|
et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes,
|
Prov 25:16
|
Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud.
|
Eccli 18:2
|
Quis sufficit enarrare opera illius?
|
Mt 6:34
|
Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
|
Mt 10:25
|
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?
|
Io 14:8
|
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
|