Idc 6:30
|
Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
|
IV Reg 18:4
|
Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum, quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan.
|
IV Reg 23:14
|
Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
|
II Par 14:3
|
Et confregit statuas, lucosque succidit:
|
II Par 34:4
|
Destruxeruntque coram eo aras Baalim: et simulacra, quæ superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam, et sculptilia succidit atque comminuit: et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
|
Isa 38:12
|
Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me. De mane usque ad vesperam finies me.
|
Isa 44:14
|
succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit;
|