Ios 6:24
|
Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt.
|
Ios 8:19
|
Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.
|
Idc 9:49
|
Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt: atque ita factum est ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
|
II Reg 14:31
|
Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?
|
Ier 39:8
|
Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.
|
Bar 1:2
|
in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldæi Jerusalem, et succenderunt eam igni.
|
I Mach 4:20
|
Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
|
I Mach 6:31
|
Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
|
I Mach 9:67
|
Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
|
I Mach 11:48
|
et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.
|
II Mach 1:8
|
Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.
|