Gen 19:25
|
et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.
|
Ex 14:25
|
et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
|
Deut 29:23
|
sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
|
Idc 5:8
|
Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.
|
Idc 7:13
|
Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit.
|
Idc 8:17
|
Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
|
Idc 11:23
|
Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vos possidere terram ejus?
|
II Par 14:2
|
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.
|
II Par 33:2
|
Fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israël:
|
II Par 34:6
|
Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit.
|
Iob 8:3
|
Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
|
Iob 9:5
|
Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
|
Iob 22:16
|
qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?
|
Iob 28:9
|
Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
|
Iob 34:5
|
Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
|
Isa 13:19
|
Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
|
Ier 20:16
|
Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano:
|
Ier 46:15
|
Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
|
Ier 50:40
|
Sicut subvertit Dominus Sodomam, et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
|
Lam 3:9
|
GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit.
|
Lam 3:11
|
DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me; posuit me desolatam.
|
Dan 13:56
|
Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:
|
Dan 14:21
|
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus.
|
Amos 4:11
|
Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus.
|
Io 2:15
|
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
|