Gen 13:6
|
Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
|
Gen 14:16
|
Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
|
Gen 15:14
|
Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
|
Gen 31:37
|
et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
|
Gen 34:23
|
Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
|
Num 16:32
|
et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,
|
Num 32:1
|
Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
|
Deut 11:6
|
et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël.
|
Ios 7:15
|
Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël.
|
Ios 22:8
|
dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris.
|
II Par 21:14
|
ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.
|
II Par 31:3
|
Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere. Sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.
|
II Par 35:7
|
Dedit præterea Josias omni populo, qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: hæc de regis universa substantia.
|
I Esd 1:4
|
Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.
|
I Esd 1:6
|
Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant.
|
I Esd 10:8
|
et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.
|
Tob 4:7
|
Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
|
Tob 6:12
|
Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
|
Esth 9:15
|
Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.
|
Iob 6:22
|
Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
|
Iob 15:29
|
Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
|
Ps 38:6
|
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
|
Ps 38:8
|
Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? Et substantia mea apud te est.
|
Ps 68:3
|
Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris; et tempestas demersit me.
|
Ps 88:48
|
Memorare quæ mea substantia; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
|
Ps 138:15
|
Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ.
|
Prov 3:9
|
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei;
|
Prov 12:27
|
Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.
|
Prov 13:22
|
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
|
Prov 24:4
|
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
|
Sap 13:17
|
Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
|
Eccli 10:34
|
Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.
|
Eccli 10:34
|
Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.
|
Eccli 13:30
|
Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.
|
Eccli 14:3
|
Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum?
|
Eccli 21:5
|
Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur.
|
Eccli 34:24
|
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
|
Eccli 38:20
|
In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.
|
II Cor 9:4
|
ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.
|
II Cor 11:17
|
quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.
|
Heb 11:1
|
Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
|