Num 32:29
|
Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.
|
Ios 18:1
|
Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
|
I Par 22:18
|
Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
|
Ps 61:2
|
Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
|
Ps 61:6
|
Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea;
|
II Mach 9:25
|
Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subjecta sunt.
|
Rom 8:7
|
quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
|
Rom 8:20
|
Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
|
I Cor 15:27
|
Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
|
I Cor 15:28
|
Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
|
Eph 5:24
|
Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
|
Heb 2:8
|
Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
|