Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

subjecit

Sap 18:22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans.
Eccli 47:15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua,
Rom 8:20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
I Cor 15:26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:
I Cor 15:27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
I Cor 15:28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
Eph 1:22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
Heb 2:5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
Heb 2:8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.