Ex 21:21
|
Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
|
Ex 21:22
|
Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
|
Ex 21:31
|
Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
|
Lev 5:3
|
et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.
|