Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

subcinericius

Idc 7:13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit.
III Reg 19:6 Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.
Osee 7:8 Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.