Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

suavis

Ps 33:9 Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
Ps 85:5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
Ps 99:5 quoniam suavis est Dominus; in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
Ps 108:21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
Prov 3:24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
Prov 12:11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Cant 6:3 SPONSUS. Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.
Sap 7:22 Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
Sap 12:1 O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!
Sap 15:1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
Sap 17:17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium,
Eccli 37:22 Vir peritus multos erudivit, et animæ suæ suavis est.
Eccli 40:21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam: et super utraque lingua suavis.