Iudith 10:14
|
Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis.
|
Ier 8:21
|
Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.
|
Ier 51:37
|
Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.
|
Ezech 5:15
|
et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.
|
Lc 5:26
|
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
|