Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

stultus

I Reg 25:25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.
Ps 48:11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt; et relinquent alienis divitias suas;
Ps 91:7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
Prov 7:22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
Prov 10:1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
Prov 10:8 Sapiens corde præcepta suscipit; stultus cæditur labiis.
Prov 10:10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.
Prov 10:23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
Prov 11:29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
Prov 14:14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
Prov 14:16 Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
Prov 15:20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
Prov 17:21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.
Prov 17:25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
Prov 18:2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
Prov 18:22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
Prov 19:13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
Prov 19:25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
Prov 24:8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:
Prov 28:26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
Prov 29:11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
Prov 30:32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
Eccles 2:14 Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
Eccles 2:19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?
Eccles 7:18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Eccles 10:3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
Eccli 27:12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
Eccli 50:28 qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis.
Isa 32:6 stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Ier 4:22 quia stultus populus meus me non cognovit. Filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
I Cor 3:18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.