Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

stultitia

Idc 19:23 Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia.
I Reg 25:25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.
Iob 6:30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
Iob 36:12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
Iob 42:8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meum orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
Prov 17:12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
Prov 27:22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.
Prov 29:20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
Eccles 5:2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
Eccles 10:1 Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
Eccles 10:13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Eccli 8:18 Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
Eccli 22:16 Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
II Mach 4:6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.
Mc 7:22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
I Cor 1:18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
I Cor 2:14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.
I Cor 3:19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.