Ps 93:8
|
Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite.
|
Prov 1:7
|
Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
|
Prov 1:22
|
Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
|
Prov 10:14
|
Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est.
|
Prov 12:15
|
Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.
|
Prov 13:19
|
Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
|
Prov 14:3
|
In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.
|
Prov 18:6
|
Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
|
Prov 18:7
|
Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
|
Prov 20:3
|
Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
|
Prov 24:9
|
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
|
Prov 24:30
|
Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
|
Prov 27:3
|
Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
|
Eccles 2:15
|
Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
|
Eccles 2:16
|
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
|
Eccles 7:7
|
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
|
Eccles 7:10
|
Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
|
Eccles 7:26
|
Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
|
Eccles 10:2
|
Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
|
Eccli 15:7
|
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.
|
Eccli 15:7
|
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.
|
Eccli 19:12
|
Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti.
|
Eccli 22:22
|
sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
|
Isa 35:8
|
Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
|
Ier 5:4
|
Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
|
Ier 50:36
|
Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt.
|
Zach 11:15
|
Et dixit Dominus ad me: Adhuc sunt tibi vasa pastoris stulti.
|
Lc 24:25
|
Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ!
|
Rom 1:22
|
dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
|
I Cor 4:10
|
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.
|
Gal 3:3
|
sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?
|