Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

stulta

Deut 32:21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
Prov 9:13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
Eccles 5:3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:
Eccles 7:11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
Eccli 16:23 Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.
Eccli 21:28 Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur.
Lam 2:14 NUN. Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
I Cor 1:27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: