Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

stratum

Gen 49:4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
Ex 8:3 et ebulliet fluvius ranas: quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:
Lev 15:4 Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit.
Lev 15:24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
Lev 15:26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
II Reg 4:5 Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.
IV Reg 16:17 Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et luterem, qui erat desuper: et mare deposuit de bobus æreis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.
II Par 7:3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum, stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Esth 1:6 Et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.
Ps 6:7 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo.
Ps 40:4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
Ps 62:7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
Isa 28:20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest.
Isa 57:8 Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum; et pepigisti cum eis fœdus; dilexisti stratum eorum manu aperta.
Ezech 40:17 Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
Ezech 42:3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
Dan 4:10 Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de cælo descendit.
Mc 14:15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
Lc 22:12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.