Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

stipulam

Ex 15:7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
Iob 13:25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:
Iob 41:19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
Iob 41:20 Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
Ps 82:14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
Isa 5:24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
Isa 33:11 Concipietis ardorem, parietis stipulam; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isa 40:24 Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Isa 41:2 Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit; dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.
Ier 13:24 Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.
Ioël 2:5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.
I Cor 3:12 Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,