Num 16:11
|
et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?
|
Num 35:12
|
in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
|
Deut 18:5
|
Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.
|
Ios 20:6
|
Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
|
III Reg 1:2
|
Dixerunt ergo ei servi sui: Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
|
Ps 108:6
|
Constitue super eum peccatorem; et diabolus stet a dextris ejus.
|
Eccli 37:11
|
Bona est via tua: et stet e contrario videre quid tibi eveniat.
|
Dan 11:16
|
Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.
|
Mt 18:16
|
Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
|