Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

stercus

IV Reg 9:37 et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel?
Ps 82:11 Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terræ.
Eccli 9:10 Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
Isa 5:25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Ier 9:22 Loquere: Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat.
Mal 2:3 Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.
I Mach 2:62 Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est: