Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

stercore

I Reg 2:8 Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.
Esth 14:2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.
Ps 112:7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:
Eccli 22:2 De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.
Ezech 4:12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
Ioël 1:17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.