Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

stellæ

Deut 1:10 Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
Idc 5:20 De cælo dimicatum est contra eos: stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.
Iob 3:9 Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.
Iob 25:5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
Ps 148:3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
Eccles 12:2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam;
Isa 13:10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Ier 33:22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.
Dan 3:63 Benedicite, stellæ cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Dan 12:3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Ioël 2:10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Ioël 3:15 Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Nah 3:16 Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli; bruchus expansus est, et avolavit.
Mt 2:7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:
Mt 24:29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
Mc 13:25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
Apoc 1:20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.
Apoc 6:13 et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur:
Apoc 8:11 et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt.