Deut 1:10
|
Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
|
Idc 5:20
|
De cælo dimicatum est contra eos: stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.
|
Iob 3:9
|
Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.
|
Iob 25:5
|
Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
|
Ps 148:3
|
Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
|
Eccles 12:2
|
antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam;
|
Isa 13:10
|
Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
|
Ier 33:22
|
Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.
|
Dan 3:63
|
Benedicite, stellæ cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 12:3
|
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
|
Ioël 2:10
|
A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
|
Ioël 3:15
|
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
|
Nah 3:16
|
Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli; bruchus expansus est, et avolavit.
|
Mt 2:7
|
Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:
|
Mt 24:29
|
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
|
Mc 13:25
|
et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
|
Apoc 1:20
|
Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.
|
Apoc 6:13
|
et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur:
|
Apoc 8:11
|
et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt.
|