Gen 18:2
|
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
|
Ex 22:6
|
Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
|
Ex 26:15
|
Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
|
Ex 36:20
|
Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
|
Idc 7:21
|
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt:
|
Idc 9:51
|
Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
|
Idc 15:5
|
quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatæ jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematæ sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
|
III Reg 10:20
|
Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis.
|
II Par 5:12
|
tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.
|
II Par 9:18
|
Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
|
II Par 9:19
|
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.
|
Mt 6:5
|
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
|
Mt 20:3
|
Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
|
Mt 20:6
|
Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
|
Mt 27:47
|
Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
|
Mc 3:31
|
Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
|
Lc 5:2
|
Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
|
Lc 9:27
|
Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
|
Io 11:56
|
Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
|
Act 5:20
|
Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.
|
Act 5:23
|
dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus.
|
Act 5:25
|
Adveniens autem quidam nuntiavit eis: Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum.
|
Apoc 7:1
|
Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem.
|
Apoc 7:9
|
Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum:
|
Apoc 8:2
|
Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ.
|
Apoc 11:4
|
Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes.
|
Apoc 15:2
|
Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei:
|
Apoc 18:10
|
longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum.
|
Apoc 20:12
|
Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum:
|