Isa 35:7
|
et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
|
II Mach 12:16
|
et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cædes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur.
|
Lc 5:1
|
Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
|
Lc 5:2
|
Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
|
Lc 8:22
|
Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
|
Lc 8:23
|
Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.
|
Lc 8:33
|
Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est.
|
Apoc 19:20
|
Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure:
|
Apoc 20:9
|
Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia
|
Apoc 20:14
|
Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda.
|
Apoc 20:15
|
Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.
|