Ex 7:15
|
Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.
|
Ex 33:21
|
Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
|
Lev 19:16
|
Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
|
Deut 24:11
|
sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.
|
Ier 15:19
|
Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
|
Dan 12:13
|
Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
|
Abd 1:14
|
neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis.
|