Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

spinas

Ex 22:6 Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
Idc 8:16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth.
Cant 2:2 SPONSUS. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Ier 4:3 Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.
Ier 12:13 Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: hæreditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.
Mt 13:7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
Mc 4:7 Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
Mc 4:18 Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,
Lc 8:7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.
Lc 8:14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
Heb 6:8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.