II Reg 23:6
|
Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi: quæ non tolluntur manibus.
|
Ps 57:10
|
Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
|
Prov 24:31
|
et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
|
Isa 5:6
|
Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
|
Isa 7:24
|
Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra.
|
Isa 32:13
|
Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis!
|
Isa 33:12
|
Et erunt populi quasi de incendio cinis; spinæ congregatæ igni comburentur.
|
Isa 34:13
|
Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
|
Nah 1:10
|
quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena.
|
Mt 13:7
|
Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
|
Mc 4:7
|
Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
|
Lc 8:7
|
Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.
|