Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

spero

Iob 17:12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
Ps 68:4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
II Mach 7:11 et cum fiducia ait: E cælo ista possideo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero:
Rom 15:24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
I Cor 16:7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
Phil 2:23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
Philem 1:22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
II Io 1:12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.