Iudith 13:17
|
dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se:
|
Ps 16:7
|
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
|
Eccli 24:45
|
Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
|
Eccli 34:7
|
multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
|
Isa 30:2
|
qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti!
|
Isa 31:1
|
Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt!
|
Dan 13:60
|
Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
|
Nah 1:7
|
Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
|
Lc 6:35
|
Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
|
I Cor 15:19
|
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
|
I Petr 3:5
|
Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
|