Ps 5:12
|
Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
|
Ps 30:20
|
Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te! Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
|
Ps 32:18
|
Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis qui sperant super misericordia ejus.
|
Ps 33:23
|
Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
|
Ps 144:15
|
Oculi omnium in te sperant, Domine; et tu das escam illorum in tempore opportuno.
|
Ps 146:11
|
Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.
|
Sap 14:29
|
Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.
|
Isa 40:31
|
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
|
I Mach 2:61
|
Et ita cogitate per generationem et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
|
Act 26:7
|
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
|