II Reg 22:3
|
Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me.
|
Iob 13:15
|
Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
|
Ps 17:3
|
Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
|
Ps 26:3
|
Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
|
Ps 43:7
|
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me;
|
Ps 54:24
|
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
|
Ps 55:4
|
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
|
Ps 56:2
|
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
|
Ps 70:14
|
Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
|
Ps 90:2
|
Dicet Domino: Susceptor meus es tu et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.
|
Lam 3:21
|
ZAIN. Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.
|