Ps 59:10
|
Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.
|
Ps 93:22
|
Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.
|
Ps 107:10
|
Moab lebes spei meæ; in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt.
|
Sap 12:19
|
Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
|
Eccli 24:24
|
Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.
|
Zach 9:12
|
Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
|
Rom 15:13
|
Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
|
I Thess 1:3
|
memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:
|
I Tim 1:1
|
Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,
|
Heb 3:6
|
Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
|
Heb 6:11
|
Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:
|
Heb 7:19
|
nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
|
Heb 10:23
|
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
|