Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

speciosa

I Reg 25:3 Nomen autem viri illius erat Nabal: et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.
Ps 64:13 Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.
Cant 2:13 ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
Eccli 15:9 Non est speciosa laus in ore peccatoris,
Eccli 24:19 quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.
Eccli 25:7 Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium!
Isa 27:10 Civitas enim munita desolata erit; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.
Ier 9:10 Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
Lam 2:2 BETH. Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo muntiones virginis Juda, et dejecit in terram; polluit regnum et principes ejus.
Ioël 1:19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
Ioël 1:20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
Ioël 2:22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
Amos 1:2 Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.
Mt 23:27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!