Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

specie

Iudith 16:8 Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.
Sap 13:3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator hæc omnia constituit.
Eccli 11:2 Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
Eccli 25:28 Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
Eccli 31:6 Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum.
Eccli 42:12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari:
Dan 13:31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
II Mach 3:8 Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
Lc 3:22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
I Thess 5:22 Ab omni specie mala abstinete vos.