Iob 7:6
|
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; et consumpti sunt absque ulla spe.
|
Iob 11:18
|
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
|
Ps 4:10
|
quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
|
Ps 15:9
|
Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
|
Ps 77:53
|
et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
|
Eccli 14:2
|
Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
|
Isa 20:5
|
Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua.
|
Isa 30:15
|
Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
|
II Mach 3:29
|
et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
|
II Mach 15:7
|
Machabæus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum:
|
Act 2:26
|
propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:
|
Act 23:6
|
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
|
Act 26:6
|
Et nunc in spe, quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:
|
Act 26:7
|
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
|
Rom 5:2
|
per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
|
Rom 8:20
|
Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
|
Rom 12:12
|
spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:
|
Rom 15:13
|
Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
|
I Cor 9:10
|
an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
|
I Cor 9:10
|
an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
|
Eph 4:4
|
Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
|
Col 1:23
|
si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
|
I Petr 3:15
|
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
|