Ios 18:10
|
Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.
|
I Par 24:31
|
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.
|
I Par 25:8
|
Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.
|
I Par 26:13
|
Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
|
II Esd 9:22
|
Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.
|
Esth 10:10
|
et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
|
Ps 30:16
|
in manibus tuis sortes meæ: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
|
Ion 1:7
|
Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
|
Ion 1:7
|
Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
|
Lc 23:34
|
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
|
Act 1:26
|
Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.
|