Lev 16:9
|
cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
|
Num 26:55
|
ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
|
Num 33:54
|
quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
|
Ios 7:14
|
Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros.
|
Ios 15:1
|
Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
|
Ios 16:1
|
Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel:
|
Ios 17:1
|
Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
|
Ios 18:11
|
Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.
|
Ios 19:1
|
Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hæreditas
|
Ios 19:10
|
Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.
|
Ios 19:17
|
Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas:
|
Ios 19:24
|
Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas:
|
Ios 19:32
|
Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas:
|
Ios 19:40
|
Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:
|
Ios 21:4
|
Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim:
|
Ios 21:6
|
Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
|
Ios 21:10
|
filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est).
|
I Reg 10:20
|
Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.
|
I Par 24:7
|
Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
|
I Par 24:31
|
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.
|
I Par 25:9
|
Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filii ejus, et fratribus ejus duodecim.
|
I Par 26:14
|
Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.
|
Esth 3:7
|
Mense primo (cujus vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
|
Esth 9:26
|
atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, quæ gesta sunt, epistolæ, id est libri hujus volumine continentur:
|
Esth 10:11
|
Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus:
|
Prov 18:18
|
Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
|
Sap 2:9
|
nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
|
Sap 3:14
|
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
|
Sap 5:5
|
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
|
Eccli 25:26
|
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam.
|
Isa 17:14
|
In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
|
Isa 57:6
|
In partibus torrentis pars tua, hæc est sors tua; et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor?
|
Ier 13:25
|
Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio.
|
Ezech 24:6
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea! Per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors.
|
Ion 1:7
|
Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
|
Act 1:26
|
Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.
|
Act 8:21
|
Non est tibi pars, neque sors in sermone isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
|