Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sororis

Gen 24:30 Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis: Hæc locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ:
Gen 29:13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
Gen 34:13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis:
Lev 18:9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
Lev 18:12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
Lev 18:13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
I Par 4:3 Ista quoque stirpes Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
I Par 4:19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
Ezech 16:49 Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Ezech 23:11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ:
Ezech 23:31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
Ezech 23:32 Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.
Ezech 23:33 Ebrietate et dolore repleberis: calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.
Io 11:1 Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
Act 23:16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
II Io 1:13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.