Gen 12:13
|
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
|
Gen 20:12
|
alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
|
Gen 36:22
|
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
|
Gen 46:17
|
Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
|
Ex 2:7
|
Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam, quæ nutrire possit infantulum?
|
Ex 15:20
|
Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
|
Lev 18:11
|
Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
|
II Reg 13:5
|
Cui respondit Jonadab: Cuba super lectum tuum, et languorem simula: cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus.
|
II Reg 13:6
|
Accubuit itaque Amnon, et quasi ægrotare cœpit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus.
|
II Reg 13:11
|
Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam et ait: Veni, cuba mecum soror mea.
|
II Reg 13:20
|
Dixit autem ei Absalom frater ejus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror tace, frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
|
III Reg 11:20
|
Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
|
IV Reg 11:2
|
Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.
|
I Par 7:30
|
Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.
|
II Par 22:11
|
Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis, soror Ochoziæ, et idcirco Athalia non interfecit eum.
|
Iob 17:14
|
Putredini dixi: Pater meus es: mater mea, et soror mea, vermibus.
|
Cant 4:9
|
Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
|
Cant 4:10
|
Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
|
Cant 4:12
|
Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
|
Cant 5:1
|
Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. SPONSUS. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
|
Cant 5:2
|
SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
|
Ier 3:7
|
Et dixi, cum fecisset hæc omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus, Juda,
|
Ier 3:8
|
quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit prævaricatrix Juda, soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:
|
Ier 3:10
|
et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda, in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.
|
Ier 22:18
|
Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ, frater! et væ soror! Non concrepabunt ei: Væ domine! et væ inclyte!
|
Ezech 16:45
|
Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.
|
Ezech 16:46
|
Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus.
|
Ezech 16:46
|
Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus.
|
Ezech 16:48
|
Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma, soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu, et filiæ tuæ.
|
Ezech 16:55
|
Et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiæ tuæ revertemini ad antiquitatem vestram.
|
Ezech 16:56
|
Non fuit autem Sodoma, soror tua, audita in ore tuo, in die superbiæ tuæ,
|
Ezech 23:4
|
Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
|
Ezech 23:11
|
Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ:
|
Mt 12:50
|
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
|
Mc 3:35
|
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
|
Lc 10:39
|
et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
|
Lc 10:40
|
Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.
|
Io 11:39
|
Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
|
Io 19:25
|
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
|
I Cor 7:15
|
Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
|
Iac 2:15
|
Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
|