Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sordibus

Lev 15:31 Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.
Deut 32:5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa.
Iob 7:5 Induta est caro mea putredine; et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
Iob 9:31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
Prov 30:12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
Ezech 24:13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
Apoc 22:11 Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc.