III Reg 18:41
|
Et ait Elias ad Achab: Ascende, comede, et bibe: quia sonus multæ pluviæ est.
|
Ps 18:5
|
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
|
Ps 41:5
|
Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad donum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
|
Sap 17:17
|
una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium,
|
Sap 17:18
|
aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos præ timore.
|
Sap 19:17
|
In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest.
|
Eccli 50:20
|
Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus.
|
Ezech 1:24
|
Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum: cumque starent, demittebantur pennæ eorum.
|
Ezech 1:24
|
Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum: cumque starent, demittebantur pennæ eorum.
|
Act 2:2
|
et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
|
Rom 10:18
|
Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
|