Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

somnus

Gen 31:40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
Prov 3:24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
Prov 4:16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
Eccles 5:11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
Eccli 31:24 somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
Eccli 40:5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
Ier 31:26 Ideo quasi de somno suscitatus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
Dan 6:18 Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
I Mach 6:10 Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine: