Ps 75:6
|
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
|
Ps 126:2
|
Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
|
Ps 131:4
|
si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,
|
Prov 6:4
|
Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
|
Prov 20:13
|
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos, et saturare panibus.
|
Eccles 8:16
|
Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
|
Sap 17:13
|
Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
|
Eccli 31:1
|
Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum.
|
Eccli 42:9
|
Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat:
|
Ier 51:39
|
In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.
|
Ier 51:57
|
Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus: et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex (Dominus exercituum nomen ejus).
|