Gen 28:16
|
Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
|
Gen 45:26
|
Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
|
Idc 16:14
|
Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
|
Idc 16:20
|
Dixitque: Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam, nesciens quod recessisset ab eo Dominus.
|
Iob 3:13
|
Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
|
Iob 14:12
|
sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
|
Prov 6:9
|
Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
|
Eccli 22:8
|
Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
|
Ier 31:26
|
Ideo quasi de somno suscitatus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
|
Zach 4:1
|
Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
|
Mt 1:24
|
Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
|
Lc 9:32
|
Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
|
Io 11:11
|
Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
|
Act 20:9
|
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
|
Act 20:9
|
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
|
Rom 13:11
|
Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
|