Ex 13:20
|
Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
|
Lev 26:34
|
Tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ: quando fueritis
|
Lev 26:35
|
in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
|
Num 33:6
|
Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.
|
Deut 3:17
|
et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.
|
Deut 4:49
|
omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.
|
Deut 32:10
|
Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui.
|
Ios 5:6
|
per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumeretur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
|
Ios 8:15
|
Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.
|
I Reg 23:14
|
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quærebat eum tamen Saul cunctis diebus: et non tradidit eum Deus in manus ejus.
|
I Reg 26:1
|
Et venerunt Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce, David absconditus est in colle Hachila, quæ est ex adverso solitudinis.
|
I Reg 26:3
|
Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, quæ erat ex adverso solitudinis in via: David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
|
III Reg 9:18
|
et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis.
|
IV Reg 14:25
|
Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher.
|
IV Reg 25:4
|
Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ, quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam, quæ ducit ad campestria solitudinis.
|
Ps 101:7
|
Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
|
Ier 12:10
|
Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
|
Ier 39:5
|
Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia.
|
Osee 13:5
|
Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
|