Ex 17:16
|
Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
|
III Reg 7:7
|
Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit: et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.
|
III Reg 8:49
|
exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum:
|
Iob 26:9
|
Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
|
Ier 14:21
|
Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.
|
Ezech 10:1
|
Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
|
Ezech 43:7
|
dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum: et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
|